- CENTUM-CELLAE
- CENTUM-CELLAETusciae urbs: Civita Vechia hodie. Oppid. Hetruriae in ora littorali maris Tirrheni, Dioecesis Viterbiensis, recens munitum, cum portu tantisper capaci et castro. 6. milliar. a Castro novo in Occasum, 9. a Cornveto in Austrum, 4. a Roma in Occasum in planitie. Baudrand. Traiano Imperatori originem debet. Plin. Iun. l. 6. Ep. 31. Evocatus in consilium a Caesare nostro ad Centum cellas longe maximam cepi voluptatem. Vide quae sequuntur. Graecis auctoribus Procopio, et Agathiae, more eius remporis, elisô μ Κεντουκέλλαι. Ptolemaeo ὁ Τραιανὸςλιμὴν, i. e. Traiani portus dicitur; quem Rutilius pulchre describit his versibus, 237. 238. s.Ad Centumcellas forti defleximus austrô.Tranquilla puppes in statione sedent.Molibus aequoreum concluditur Amphitheatrum,Angustosque aditus insula facta tegit.Attollit geminas turres, bisidôque meatuFaucibus arctatis pandit utrumque latus.Nec posuisse satis laxô navalia portu,Ne vaga vel tutas ventilet aura rates:Interior medias sinus invitatus in aedesInstabilem fixis aera nescit aquis.Aedes intelligit, quas Graeci νεωςοίκους vocant: Νεώςοικοι autem Suidae sunt οἰκήματα παρὰ τῇ θαλάςςη οἰκοδομούμενα εἰς ὑποδοχὴν νεῶν ὅτι μὴ θαλαττεύοιεν, nempe quibus subducebantur in stationem naves, Latini cellas dicunt, unde portui nomen. Huc Cornelius, Episcopus Romanus relegatus est, Galli persecutione durante etc. Vide Leandr. Albertum, cui Ferrolla aut Forcella dicitur, Collenutium, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.